ARISTO

ARISTO
I.
ARISTO
Alexandrinus, Philosophus Peripateticus, qui de Nilo scripsit. Eius meminit Strab. l. ult. Α᾿ρκέσει (inquit) δύο μηνύσαι τοὺς ποιήσαντας καθ᾿ ἡμᾶς τὸ περὶ τοῦ Νείλου βιβλίον, Ε῎υδωρόν τε καὶ Α᾿ρίςτωνα, τὸν εν τῶ περιπάτων. Addit deinde, iisdem prope verbis utriusque librum esse perscriptum; ut alter necessario sit plagiarius: sed uter ab altero sit suffuratus, id esse dictu difficile: ab Eudoro quidem accusari hôc nomine Aristonem; sed dicendi genus magis esse Aristoneum. Est vero Aristo hic sextus ordine ex his, quos huius nominis Laertius recenset, in Zenone. Ubi praeter Musicum quendam Atheniens. et alium qui Rhetoricam scripsit, alterum etiam nominat Aristonem Peripateticum, sed Ceum; quippe Iulietem, qui Athenis pulsus, tragoediâ contra Menestheum sciptâ. Plut. Est autem Iulis, civitas in insula Ceo. Porro, similitudo nominis inter Aristonem Ceum, et Aristonem Chium, qui Zenonis Cittiei auditor fuit, fecit, ut multa Aristonis Cei Peripatetici, tribuerentur Aristonis Stoico. Nam ex tam multis; quae Laertius commemorat, solae epistolae vere erant Aristonis Chii: cetera fuerunt Aristonis Cei, Peripatetici: ut Laertius tradidit ex Panaetio et Socrate. Sed si non aliud dicit Strabo, quam Peripateticum Aristonem esse auctorem libri de Nilo: Laertius autem docet, duos fuisse Aristones Peripateticos, Alexandrinum unum, alterum Ceum: unde constat, Alexandrinum prius eius operis esse patrem, quam Ceum? Nempe, ut ita sentirem, impulit, quod verisimile videretur de fluv. Aegyptio egisse potius hominem Aegyptium, quam de Aegaei maris insula. Sed serupulum inicit Schol. Apllonii in 4. Argonaut. ubi Aristonis Chii de Nili origine sententiam inter alia adfert. Nempe vulgarem quidem secutus sententiam, Chium et Ceum confundit. Aristoni Chio quoque tribui solet liber ἐρωτικῶν διατριβῶν, quem Aristoni Ceo Peripatetico assignat Athen. l. 10. et 13. ubi vocatur ἐρωτικὰ ὅμοια, secudusque eius operis adducitur. Meminit eius Plut. de Isid. et Osir. ubi laudatur Α᾿ρίςτων ὁ γεγραφὼς Α᾿θηναίων ἀποικίαν. Item Laertius in Heraclito, ubi citat Α᾿ρίςτωνα εν τῷ περὶ Η῾ρακλείτου. Eius κτίσεις ἐθνῶν καὶ πόλεων citat Schol. Aristoph. Νεφέλ. Schol. Apollonii, et Phavorinus in ψαμμίτυχον, in quibus duobus posterioribus locis κτίσεις pro θέσεις recte legit Rutgersius Var. lect. l. 1. c. 18. Scripsit praeterea, de Zenonis Dogmatibus, teste Laertiô l. 7. De Demosthene Theophrasti iudicium, ex Aristone Chio, profert Plut. parall. Demosthenis; Sed hoc ex Aristonis libro πρὸς τοὺς Π῾ήτορας
petitum, arbitratur Ionsius. De morte Demosthenis itidem; ex Aristone locum adfert Plut. ubi supra. Sed πολλοὶ οἱ Α᾿ρίςωνες, uti loquitur ingeniosissimus Lucianus in Lexiphane. Titi Aristonis eruditionem summe admiratur Plin. l. 1. Ep. 22. a quo alius Claudius Aristo Ephesiorum Princeps, apud eundem l. 6. Ep. 31. Fuit et Aristo Pellaeus; sed qui Hadriani demum tempore, aut post, vixerit. Ex eo quaedam, de postrema Iudaeorum rebellione, quae sub Hadriano contigit, refert Euseb. Hist. Eccles. l. 4. c. 6. et Nicephorus Callistus l. 3. c. 24. Denique Aristo Ephesius fuit, qui genus femininum perosus, com asina concubuit, ex eoque concubitu genita est puella, cui a cruribus asininis nomen Onoscelae inditum est. in Paral. Vide etiam Ariston.
II.
ARISTO
Argius plaestrita, apud quem Plato exercitatus est; et ab eo propter egregium corporis habitum Plato cognominatus, cum prius Aristocles, ex avi nomine vocatus esset. Diog. Laert. l. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • aristo — Element prim de compunere savantă cu semnificaţia nobil . [cf. fr. aristo , gr. aristos – cel mai bun]. Trimis de LauraGellner, 10.11.2004. Sursa: DN  ARISTO elem. nobil . (< fr. aristo , cf. gr. aristos) Trimis de raduborza, 15.09.2007.… …   Dicționar Român

  • Aristo — (Фильдерштадт,Германия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Karlstraße 2, 70794 Фильдерштадт, Ге …   Каталог отелей

  • Aristo — Aristo, 1) Titus, Jurist unter Kaiser Trajan; Schriften verloren; 2) so v.w. Ariston …   Pierer's Universal-Lexikon

  • aristo — [ə ris′tō] n. [Fr, shortened < aristocrate] [Informal, Chiefly Brit.] an aristocrat …   English World dictionary

  • Aristo — Значимость предмета статьи поставлена под сомнение. Пожалуйста, покажите в статье значимость её предмета, добавив в неё доказательства значимости по частным критериям значимости или, в случае если частные критерии значимости для… …   Википедия

  • aristo — aristocrate [ aristɔkrat ] n. • 1550, répandu 1778; de aristocratie 1 ♦ Partisan de l aristocratie (1o). « Démocrate par nature, aristocrate par mœurs » (Chateaubriand). Spécialt (péj.) À la Révolution, Partisan des privilèges, noble, contre… …   Encyclopédie Universelle

  • Aristo, S. — S. Aristo, (3. Dec.), ein Martyrer zu Rom. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • aristo- — ► prefijo Componente de palabra procedente del gr. aristos, que significa excelente, el mejor: ■ aristocrático. * * * aristo Elemento prefijo del gr. «aristós» que significa «mejor» o «excelente», con que se forman palabras cultas: ‘aristocracia …   Enciclopedia Universal

  • aristo- — a·rì·sto conf. ottimo, eccellente: aristocrazia {{line}} {{/line}} ETIMO: dal gr. aristo , cfr. áristos ottimo, eccellente, il migliore …   Dizionario italiano

  • ARİSTO — (Doğum : M.Ö. 384) Yunan filozoflarından olup Eflatun un talebesidir. Mantık, ahlâk, siyaset, iktisad, felsefe kitapları vardır. Ruhun bakiliğine inanırdı. Tecrübeden ziyâde akla fazla kıymet verdiğinden çok yanılmıştır. (Silsile i felsefenin en… …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”